O quam magum miraculum – Hildegard van Bingen

O quam magnum miraculum est
quod in subditam femineam
formam rex
introivit.
Hoc Deus fecit quia humilitas
super omnia ascendit.
Et o quam magna felicitas
est in ista forma,
quia malicia,
que de femina fluxit hanc
femina postea detersit
et omnem suavissimum
odorem virtutum edificavit
ac celum ornavit
plus quam terram prius
turbavit.

Zie hier en hier, ook voor vertalingen in Engels. En zie Wikipedia over Hildegard.

Schuiven naar boven